monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 416

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 416
tertius modus est, qui appellatur a repugnantibus, in quo demonstratur non posse simul hoc esse et illud non esse; in quo cum fuerit assumptum unum, aliud necessario tolletur; id est ut, cum fuerit assumptum esse, non esse tollatur, hoc modo: 'non est bene dicendi scientia rhetorica et non est utilis; est autem bene dicendi scientia; utilis est igitur'. confectum est utilem esse, sublato eo quod non esse utilem propositum erat. hi tres modi ex uno argumento possunt confici, et unam rem omnes probare possunt. nec interest in propositione, quam partem primo ponas, utrum argumenti, utrum quaestionis, dummodo condicionis ratio conservetur. cum dixeris 'si rhetorica est bene dicendi scientia, utilis est', potes et sic proponere: 'utilis est rhetorica, si bene dicendi scientia est'; hoc etiam in duobus aliis experiri licet.